Znaleziono 82 Wyniki dla: oportet
In insulam autem quandam oportet nos incidere”. (Actus Apostolorum 27, 26)
Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus; (Epistula ad Romanos 8, 26)
Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter vos, non altius sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. (Epistula ad Romanos 12, 3)
Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri, quod vult, faciat; non peccat: nubant. (Epistula I ad Corinthios 7, 36)
Nam oportet et haereses inter vos esse, ut et, qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. (Epistula I ad Corinthios 11, 19)
Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. (Epistula I ad Corinthios 15, 25)
Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale induere immortalitatem. (Epistula I ad Corinthios 15, 53)
Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum. (Epistula II ad Corinthios 5, 10)
Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor. (Epistula II ad Corinthios 11, 30)
Gloriari oportet; non expedit quidem, veniam autem ad visiones et revelationes Domini. (Epistula II ad Corinthios 12, 1)
pro quo legatione fungor in catena, ut in ipso audeam, prout oportet me, loqui. (Epistula ad Ephesios 6, 20)
Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino. (Epistula ad Colossenses 3, 18)