Znaleziono 231 Wyniki dla: opus praemium

  • Vocares me, et ego responderem tibi; opus manuum tuarum requireres. (Liber Iob 14, 15)

  • Alii, quasi onagri in deserto, egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad praedam in terra arida ad panem liberis. (Liber Iob 24, 5)

  • Opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet eis. (Liber Iob 34, 11)

  • qui non accipit personas principum nec cognovit opulentum, cum disceptaret contra pauperem? Opus enim manuum eius sunt universi. (Liber Iob 34, 19)

  • Memento, ut magnifices opus eius, de quo cecinerunt viri. (Liber Iob 36, 24)

  • Da illis secundum opera eorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opus manuum eorum tribue illis, redde retributionem eorum ipsis. (Liber Psalmorum 28, 4)

  • Quoniam non intellexerunt opera Domini et opus manuum eius, destruet illos et non aedificabit eos. (Liber Psalmorum 28, 5)

  • Deus, auribus nostris audivimus; patres nostri annuntiaverunt nobis opus, quod operatus es in diebus eorum, in diebus antiquis. (Liber Psalmorum 44, 2)

  • Appareat servis tuis opus tuum, et decor tuus filiis eorum. (Liber Psalmorum 90, 16)

  • Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum confirma super nos et opus manuum nostrarum confirma. (Liber Psalmorum 90, 17)

  • Exit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum. (Liber Psalmorum 104, 23)

  • HE. Decor et magnificentia opus eius, VAU. et iustitia eius manet in saeculum saeculi. (Liber Psalmorum 111, 3)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina