Znaleziono 10 Wyniki dla: ostendisti

  • Diligis odientes te et odio habes diligentes te. Ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis; et vere cognovi modo quia, si Absalom viveret, et nos omnes occubuissemus, tunc placeret tibi. (Liber II Samuelis 19, 7)

  • Et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis et praecepta et mandata et legem praecepisti eis in manu Moysi servi tui. (Liber Nehemiae 9, 14)

  • Quod dedisti illi consilium, qui non habet sapientiam? Et prudentiam tuam ostendisti plurimam! (Liber Iob 26, 3)

  • Ostendisti populo tuo dura, potasti nos vino vertiginis. (Liber Psalmorum 60, 5)

  • Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas; iterum vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti me. (Liber Psalmorum 71, 20)

  • In hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es, qui liberas ab omni malo. (Liber Sapientiae 16, 8)

  • Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi; tunc ostendisti mihi opera eorum. (Liber Ieremiae 11, 18)

  • Postquam enim convertisti me, egi paenitentiam; et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum; confusus sum et erubui, quoniam sustinui opprobrium adulescentiae meae”. (Liber Ieremiae 31, 19)

  • Tibi, Deus patrum meorum, confiteor teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi, quae rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis”. (Prophetia Danielis 2, 23)

  • Quare ostendisti mihi iniquitatem et malitiam vides? Et vastitas et violentia est coram me, et facta est contentio, et iurgium exoritur. (Prophetia Habacuc 1, 3)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina