Znaleziono 13 Wyniki dla: ovis

  • Si inventum fuerit apud eum, quod furatus est, vivens sive bos sive asinus sive ovis, duplum restituet. (Liber Exodus 22, 3)

  • “Loquere filiis Israel: Adipem bovis et ovis et caprae non comedetis. (Liber Leviticus 7, 23)

  • “Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suae; die autem octavo et deinceps erunt acceptabile munus incensi Domino. (Liber Leviticus 22, 27)

  • Sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis. (Liber Leviticus 22, 28)

  • Primogenita, quae de animalibus ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos sive ovis fuerit, Domini sunt. (Liber Leviticus 27, 26)

  • Primogenitum autem bovis vel ovis vel caprae non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino; sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino. (Liber Numeri 18, 17)

  • Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem, non sumes eam de filiis, (Liber Deuteronomii 22, 6)

  • Erravi sicut ovis, quae periit; quaere servum tuum, quia praecepta tua non sum oblitus. (Liber Psalmorum 119, 176)

  • Et erit quasi damula fugiens et quasi ovis, et non erit qui congreget; unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. (Liber Isaiae 13, 14)

  • Afflictus est et ipse subiecit se et non aperuit os suum; sicut agnus, qui ad occisionem ducitur, et quasi ovis, quae coram tondentibus se obmutuit et non aperuit os suum. (Liber Isaiae 53, 7)

  • Ova aspidum rumpunt et telas araneae texunt; qui comederit de ovis eorum, morietur, et, quod fractum est, erumpet in regulum. (Liber Isaiae 59, 5)

  • Ovis dispersa Israel; leones eiecerunt eum. Primus comedit eum rex Assyriae; iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis. (Liber Ieremiae 50, 17)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina