Znaleziono 94 Wyniki dla: pars dedicationis

  • nullum pratum exsors sit luxuriae nostrae; ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars nostra, et haec est sors. (Liber Sapientiae 2, 9)

  • Est qui locupletatur parce agendo, et haec est pars mercedis illius (Liber Ecclesiasticus 11, 18)

  • Quae pax hyaenae ad canem? Aut quae pars diviti ad pauperem? (Liber Ecclesiasticus 13, 22)

  • et pars Dei Israel factus est. (Liber Ecclesiasticus 17, 15)

  • Pars bona mulier bona; in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis. (Liber Ecclesiasticus 26, 3)

  • Et, si nati fueritis, in maledictione nascemini; et, si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. (Liber Ecclesiasticus 41, 12)

  • Ceterum in terra gentis non hereditabit, et pars non est illi in gente: ipse est enim pars eius et hereditas. (Liber Ecclesiasticus 45, 27)

  • In tempore vespere, et ecce turbatio, ante matutinum non subsistet: haec est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos. (Liber Isaiae 17, 14)

  • In partibus vallis pars tua, hae sunt sors tua; et ipsis effundisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his consolabor? (Liber Isaiae 57, 6)

  • Non est his similis pars Iacob: qui enim formavit omnia, ipse est, et Israel tribus hereditatis eius, Dominus exercituum nomen illi. (Liber Ieremiae 10, 16)

  • Non sicut haec pars Iacob, quia, qui fecit omnia, ipse est, et Israel tribus hereditatis eius: Dominus exercituum nomen eius. (Liber Ieremiae 51, 19)

  • HETH. “Pars mea Dominus, dixit anima mea; propterea exspectabo eum”. (Lamentationes 3, 24)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina