Znaleziono 215 Wyniki dla: patrem
et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, (Evangelium secundum Ioannem 14, 16)
Audistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est. (Evangelium secundum Ioannem 14, 28)
sed, ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc. (Evangelium secundum Ioannem 14, 31)
Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 16)
Qui me odit et Patrem meum odit. (Evangelium secundum Ioannem 15, 23)
Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum. (Evangelium secundum Ioannem 15, 24)
Et haec facient, quia non noverunt Patrem neque me. (Evangelium secundum Ioannem 16, 3)
de iustitia vero, quia ad Patrem vado, et iam non videtis me; (Evangelium secundum Ioannem 16, 10)
Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: “Quid est hoc, quod dicit nobis: “Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me” et: “Vado ad Patrem”?”. (Evangelium secundum Ioannem 16, 17)
Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 23)
Illo die in nomine meo petetis, et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis; (Evangelium secundum Ioannem 16, 26)
Exivi a Patre et veni in mundum; iterum relinquo mundum et vado ad Patrem”. (Evangelium secundum Ioannem 16, 28)