Znaleziono 33 Wyniki dla: peccavimus

  • fiat auris tua auscultans, et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie, die et nocte pro filiis Israel servis tuis, et confiteor pro peccatis filiorum Israel, quibus peccaverunt tibi. Ego quoque et domus patris mei peccavimus, (Liber Nehemiae 1, 6)

  • Peccavimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus. (Liber Psalmorum 106, 6)

  • Quis dedit in direptionem Iacob et Israel vastantibus? Nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius. (Liber Isaiae 42, 24)

  • Occurris laetanti, facienti iustitiam et his, qui in viis tuis recordantur tui. Ecce tu iratus es, et peccavimus; in ipsis a saeculo nos salvabimur. (Liber Isaiae 64, 4)

  • Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra, quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri ab adulescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus vocem Domini Dei nostri”. (Liber Ieremiae 3, 25)

  • “Quare sedemus? Convenite, et ingrediamur civitates munitas et pereamus ibi, quia Dominus Deus noster tradidit nos in interitum et potum dedit nobis aquam fellis; peccavimus enim Domino. (Liber Ieremiae 8, 14)

  • “Si iniquitates nostrae testificantur adversus nos, Domine, fac propter nomen tuum, quoniam multae sunt aversiones nostrae, tibi peccavimus. (Liber Ieremiae 14, 7)

  • Cognovimus, Domine, impietates nostras, iniquitates patrum nostrorum, quia peccavimus tibi. (Liber Ieremiae 14, 20)

  • Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba haec, et dixerint tibi: “Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud? Quae iniquitas nostra et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro?”, (Liber Ieremiae 16, 10)

  • Cecidit corona capitis nostri; vae nobis, quia peccavimus! (Lamentationes 5, 16)

  • Et orate pro nobis ad Dominum Deum nostrum, quia peccavimus Domino Deo nostro, et non avertit se indignatio Domini et ira eius a nobis usque in hunc diem. (Liber Baruch 1, 13)

  • peccavimus enim ante Dominum et non credidimus ei (Liber Baruch 1, 17)


“Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos e de nós mesmos; e de dá-lo sorridentes e felizes, renunciando ao nosso egoísmo, à nossa alegria, ao nosso prazer e ao nosso orgulho”. São Padre Pio de Pietrelcina