Znaleziono 188 Wyniki dla: percussit

  • irruens ergo Zamri percussit et occidit eum anno vicesimo septimo Asa regis Iudae et regnavit pro eo. (Liber I Regum 16, 10)

  • Cumque regnasset et sedisset super solium eius, percussit omnem domum Baasa et non dereliquit ex eo quidquid masculini sexus et propinquos et amicos eius. (Liber I Regum 16, 11)

  • et percussit unusquisque virum, qui contra se venerat; fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israel. Fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibus. (Liber I Regum 20, 20)

  • Necnon egressus rex Israel percussit equos et currus et percussit Syriam plaga magna. (Liber I Regum 20, 21)

  • Cui ait: “Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo”. Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo atque percussit. (Liber I Regum 20, 36)

  • Sed et alterum inveniens virum dixit ad eum: “Percute me!”. Qui percussit eum et vulneravit. (Liber I Regum 20, 37)

  • Accessit autem Sedecias filius Chanaana et percussit Michaeam in maxillam et dixit: “Quomodo transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi?”. (Liber I Regum 22, 24)

  • Vir autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et percussit regem Israel inter iuncturas et loricam. At ille dixit aurigae suo: “Verte manum tuam et eice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum”. (Liber I Regum 22, 34)

  • Tulitque Elias pallium suum et involvit illud et percussit aquas, quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum. (Liber II Regum 2, 8)

  • Et pallio Eliae, quod ceciderat ei, percussit aquas et dixit: “Ubi est Deus Eliae etiam nunc?”. Percussitque aquas, et divisae sunt huc atque illuc, et transiit Eliseus. (Liber II Regum 2, 14)

  • Perrexeruntque in castra Israel. Porro consurgens Israel percussit Moab, at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur subsequentes et percutientes Moab. (Liber II Regum 3, 24)

  • Porro Iehu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter scapulas. Et egressa est sagitta per cor eius; statimque corruit in curru suo. (Liber II Regum 9, 24)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina