Znaleziono 24 Wyniki dla: peribunt
Venient naves de Cetthim, superabunt Assyrios vastabuntque Heber; et ad extremum etiam ipsi peribunt”. Surrexitque Balaam et reversus est in locum suum; Balac quoque via, qua venerat, rediit. (Liber Numeri 24, 24)
Olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungeris oleo, quia defluent et peribunt. (Liber Deuteronomii 28, 40)
De mane usque ad vesperam succidentur et, quia nullus intellegit, in aeternum peribunt. (Liber Iob 4, 20)
CAPH. Quia peccatores peribunt, inimici vero Domini ut decor camporum deficient, quemadmodum fumus deficient. (Liber Psalmorum 37, 20)
Et videbit sapientes morientes; simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas. (Liber Psalmorum 49, 11)
Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt; perdidisti omnes, qui fornicantur abs te. (Liber Psalmorum 73, 27)
Incensa est igni et suffossa; ab increpatione vultus tui peribunt. (Liber Psalmorum 80, 17)
Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt, et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem. (Liber Psalmorum 92, 10)
Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur. (Liber Psalmorum 102, 27)
Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt cogitationes eorum. (Liber Psalmorum 146, 4)
Ecce confundentur et erubescent omnes, qui irascuntur adversum te; erunt quasi non sint et peribunt viri, qui contradicunt tibi. (Liber Isaiae 41, 11)
Gens enim et regnum, quae non servierint tibi, peribunt, et gentes vastitate vastabuntur. (Liber Isaiae 60, 12)