Znaleziono 2849 Wyniki dla: populus ex Israel

  • Dicesque ad eum: Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel. (Liber Exodus 4, 22)

  • Veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel. (Liber Exodus 4, 29)

  • Et credidit populus, audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel et quod respexisset afflictionem eorum; et proni adoraverunt. (Liber Exodus 4, 31)

  • Post haec ingressi sunt Moyses et Aaron et dixerunt pharaoni: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto”. (Liber Exodus 5, 1)

  • At ille responclit: “Quis est Dominus, ut audiam vocem eius et dimittam Israel? Nescio Dominum et Israel non dimittam”. (Liber Exodus 5, 2)

  • Dixitque pharao: “Multus nimis iam est populus terrae; videtis quod turba succreverit; quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus?”. (Liber Exodus 5, 5)

  • Dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas. (Liber Exodus 5, 12)

  • Flagellatique sunt praefecti filiorum Israel, quos constituerant super eos exactores pharaonis dicentes: “Quare non implestis mensuram laterum sicut prius, nec heri nec hodie?”. (Liber Exodus 5, 14)

  • Veneruntque praefecti filiorum Israel et vociferati sunt ad pharaonem dicentes: “Cur ita agis contra servos tuos? (Liber Exodus 5, 15)

  • Paleae non dantur nobis, et lateres similiter imperantur; en famuli tui flagellis caedimur, et populus tuus est in culpa”. (Liber Exodus 5, 16)

  • Videbantque se praefecti filiorum Israel in malo, eo quod diceretur eis: “Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies”; (Liber Exodus 5, 19)

  • Ego audivi gemitum filiorum Israel, quia Aegyptii oppresserunt eos, et recordatus sum pacti mei. (Liber Exodus 6, 5)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina