Znaleziono 94 Wyniki dla: prae

  • Et non pepercit accolis Lot et exsecratus est eos prae superbia verbi illorum; (Liber Ecclesiasticus 16, 9)

  • Est qui vetatur peccare prae inopia, et in requie sua non stimulabitur. (Liber Ecclesiasticus 20, 23)

  • Est qui perdit animam suam prae confusione, et ab imprudenti persona perdet eam; personae autem acceptione perdet se. (Liber Ecclesiasticus 20, 24)

  • Est qui prae confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis. (Liber Ecclesiasticus 20, 25)

  • Parva omnis malitia prae malitia mulieris: sors peccatorum cadat super illam. (Liber Ecclesiasticus 25, 26)

  • et prae ubertate lactis comedet butyrum; butyrum enim et mel manducabit omnis, qui relictus fuerit in medio terrae. (Liber Isaiae 7, 22)

  • Et in omnes montes, qui in sarculo sarriebantur, nemo veniet prae terrore spinarum et veprium, et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris. (Liber Isaiae 7, 25)

  • Verum hi quoque prae vino vacillant et prae ebrietate nutant; sacerdos et propheta vacillant prae ebrietate, absorpti sunt a vino, nutant in ebrietate, vacillant in visione, fluctuant in iudicio. (Liber Isaiae 28, 7)

  • Et fortitudo eius prae terrore transibit, et pavebunt signum principes eius, dixit Dominus, cuius ignis est in Sion, et caminus eius in Ierusalem. (Liber Isaiae 31, 9)

  • Levate in excelsum oculos vestros et videte: Quis creavit haec? Qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat; prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum deest. (Liber Isaiae 40, 26)

  • Quia ruinae tuae et solitudines tuae et terra eversa: nunc angusta eris prae habitatoribus; et longe erunt, qui devorabant te. (Liber Isaiae 49, 19)

  • ecce servi mei laudabunt in exsultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis et prae contritione spiritus ululabitis. (Liber Isaiae 65, 14)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina