Znaleziono 241 Wyniki dla: primum templum
Ait autem ad alterum: “Sequere me”. Ille autem dixit: “Domine, permitte mihi primum ire et sepelire patrem meum”. (Evangelium secundum Lucam 9, 59)
Et ait alter: “Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his, qui domi sunt”. (Evangelium secundum Lucam 9, 61)
In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: “Pax huic domui”. (Evangelium secundum Lucam 10, 5)
Interea multis turbis cir cumstantibus, ita ut se invi cem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos primum: “Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis. (Evangelium secundum Lucam 12, 1)
Primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac. (Evangelium secundum Lucam 17, 25)
“Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent: unus pharisaeus et alter publicanus. (Evangelium secundum Lucam 18, 10)
Et ingressus in templum, coepit eicere vendentes (Evangelium secundum Lucam 19, 45)
Cum autem audieritis proelia et seditiones, nolite terreri; oportet enim primum haec fieri, sed non statim finis”. (Evangelium secundum Lucam 21, 9)
Invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei: “Invenimus Messiam” — quod est interpretatum Christus C; (Evangelium secundum Ioannem 1, 41)
et dicit ei: “Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc”. (Evangelium secundum Ioannem 2, 10)
Respondit Iesus et dixit eis: “Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud”. (Evangelium secundum Ioannem 2, 19)
Dixerunt ergo Iudaei: “Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud?”. (Evangelium secundum Ioannem 2, 20)