Znaleziono 37 Wyniki dla: puero/page/4
Ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero; qui festinavit et coxit illum. (Liber Genesis 18, 7)
Cui dixit Deus: “Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen. (Liber Genesis 21, 12)
Aperuitque Deus oculos eius; quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere. (Liber Genesis 21, 19)
Ego spondeo pro puero; de manu mea require illum. Nisi reduxero et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore. (Liber Genesis 43, 9)
Servus tuus pro puero patri meo spopondit: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore. (Liber Genesis 44, 32)
Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis. (Liber Genesis 44, 33)
Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero, ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis assistam”. (Liber Genesis 44, 34)
Oravit itaque Manue Dominum et ait: “Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum et doceat nos, quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est”. (Liber Iudicum 13, 8)
Qui dixit puero tenenti manum suam: “Dimitte me, ut tangam columnas, quibus imminet domus, et recliner super eas et paululum requiescam”. (Liber Iudicum 16, 26)
Surrexitque adulescens, ut pergeret cum uxore sua et puero. Cui rursum locutus est socer eius pater puellae: “Considera quod dies ad occasum declivior sit et propinquet ad vesperum; manete apud me etiam hodie, pernocta hic et esto laeto animo, et cras mane proficiscemini, ut vadas in domum tuam”. (Liber Iudicum 19, 9)
Dixitque puero suo: “Veni, accedamus ad unum de locis et manebimus in Gabaa aut Rama”. (Liber Iudicum 19, 13)
Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam, quam postulavi eum. (Liber I Samuelis 1, 27)