Znaleziono 207 Wyniki dla: quare
Quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis? (Liber Iob 18, 3)
Quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis non saturamini? (Liber Iob 19, 22)
Quare ergo impii vivunt, senuerunt confortatique sunt divitiis? (Liber Iob 21, 7)
Quare adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi? (Liber Iob 33, 13)
Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? (Liber Psalmorum 2, 1)
Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? Longe a salute mea verba rugitus mei. (Liber Psalmorum 22, 2)
Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus. (Liber Psalmorum 42, 6)
Dicam Deo: “Susceptor meus es. Quare oblitus es mei, et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus?”. (Liber Psalmorum 42, 10)
Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus. (Liber Psalmorum 42, 12)
Quia tu es Deus refugii mei; quare me reppulisti, et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? (Liber Psalmorum 43, 2)
Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus. (Liber Psalmorum 43, 5)
Evigila, quare obdormis, Domine? Exsurge et ne repellas in finem. (Liber Psalmorum 44, 24)