Znaleziono 207 Wyniki dla: quare
Quare moriemini tu et populus tuus gladio, fame et peste, sicut locutus est Dominus ad gentem, quae servire noluerit regi Babylonis? (Liber Ieremiae 27, 13)
Nolite ergo audire eos, sed servite regi Babylonis, ut vivatis. Quare datur haec civitas in solitudinem? (Liber Ieremiae 27, 17)
Et nunc quare non increpasti Ieremiam Anathothiten, qui prophetat vobis? (Liber Ieremiae 29, 27)
Interrogate et videte, si generat masculus; quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parturientis, et conversae sunt universae facies in auruginem? (Liber Ieremiae 30, 6)
Clauserat enim eum Sedecias rex Iudae dicens: “Quare vaticinaris dicens: “Haec dicit Dominus: Ecce ego dabo civitatem istam in manu regis Babylonis, et capiet eam; (Liber Ieremiae 32, 3)
Et super Ioachim regem Iudae dices: Haec dicit Dominus: Tu combussisti volumen illud dicens: “Quare scripsisti in eo annuntians: Certe veniet rex Babylonis et vastabit terram hanc et cessare faciet ex illa hominem et iumentum?”. (Liber Ieremiae 36, 29)
Et nunc haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Quare vos facitis malum grande contra animas vestras, ut intereat ex vobis vir et mulier, parvulus et lactans de medio Iudae, nec relinquatur vobis quidquam residuum, (Liber Ieremiae 44, 7)
Quare deiectus est fortis tuus? Non stetit, quoniam Dominus subvertit eum. (Liber Ieremiae 46, 15)
Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudinem dierum? (Lamentationes 5, 20)
Et dicitis: “Quare non portavit filius iniquitatem patris?”. Videlicet, quia filius iudicium et iustitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit et fecit illa, vivet vita. (Prophetia Ezechielis 18, 19)
Proicite a vobis omnes praevaricationes vestras, in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum novum. Et quare moriemini, domus Israel? (Prophetia Ezechielis 18, 31)
Cumque dixerint ad te: “Quare tu gemis?”, dices: Pro auditu quia venit et tabescet omne cor, et dissolventur universae manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquae; ecce venit et fiet”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 21, 12)