Znaleziono 12 Wyniki dla: querela
“Nunc quoque in amaritu tudine est querela mea, et manus eius aggravata est super gemitum meum. (Liber Iob 23, 2)
Cui “Vae”? Cui “Eheu”? Cui rixae? Cui querela? Cui sine causa vulnera? Cui suffusio oculorum? (Liber Proverbiorum 23, 29)
Haec et in consensu nequitiae, cum se nationes confudissent, scivit iustum et conservavit sine querela Deo et super filii viscera fortem custodivit. (Liber Sapientiae 10, 5)
Haec populum sanctum et semen sine querela liberavit a nationibus, quae illum deprimebant. (Liber Sapientiae 10, 15)
Sed tamen in his minor est querela, et hi enim fortasse errant Deum quaerentes et volentes invenire. (Liber Sapientiae 13, 6)
Properans enim homo sine querela propugnavit, proferens servitutis suae scutum: orationem et per incensum deprecationem; restitit irae et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus. (Liber Sapientiae 18, 21)
ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus et servire magnatis sine querela. (Liber Ecclesiasticus 8, 10)
ut efficiamini sine querela et simplices, filii Dei sine reprehensione in medio generationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, (Epistula ad Philippenses 2, 15)
secundum aemulationem persequens ecclesiam, secundum iustitiam, quae in lege est, conversatus sine querela. (Epistula ad Philippenses 3, 6)
Vos testes estis et Deus, quam sancte et iuste et sine querela vobis, qui credidistis, fuimus; (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 10)
ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius. Amen. (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 13)
Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, et integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 23)