Znaleziono 2304 Wyniki dla: quia

  • A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra eius ab Arnon usque Iaboc et filios Ammon; quia forti praesidio tenebantur termini Ammonitarum. (Liber Numeri 21, 24)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: “Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius, faciesque illi, sicut fecisti Sehon regi Amorraeorum habitatori Hesebon”. (Liber Numeri 21, 34)

  • valde metuit Moab populum, quia multus erat. Et cum pertimeret Moab filios Israel, (Liber Numeri 22, 3)

  • Veni igitur et maledic populo huic, quia fortior me est; si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit, cui benedixeris, et maledictus, in quem maledicta congesseris”. (Liber Numeri 22, 6)

  • Dixitque Deus ad Balaam: “Noli ire cum eis neque maledicas populo, quia benedictus est”. (Liber Numeri 22, 12)

  • Qui mane consurgens dixit ad principes: “Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum”. (Liber Numeri 22, 13)

  • Respondit Balaam: “Quia illusisti mihi. Utinam haberem gladium, ut te interficerem!”. (Liber Numeri 22, 29)

  • Cui angelus Domini: “Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? Ego veni, ut adversarer tibi, quia perversa est via tua mihique contraria. (Liber Numeri 22, 32)

  • dixitque ad Balaam: “Nonne misi nuntios, ut vocarem te? Cur non statim venisti ad me? An quia honorare te nequeo?”. (Liber Numeri 22, 37)

  • “Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel, quia zelo meo commotus est in medio eorum, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo. (Liber Numeri 25, 11)

  • et erit tam ipsi quam semini eius pactum sacerdotii sempiternum, quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israel”. (Liber Numeri 25, 13)

  • quia ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phegor et in negotio Cozbi filiae ducis Madian sororis eorum, quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phegor”. (Liber Numeri 25, 18)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina