Znaleziono 270 Wyniki dla: quomodo
Et exeuntes pharisaei statim cum herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent. (Evangelium secundum Marcum 3, 6)
Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: “Quomodo potest Satanas Satanam eicere? (Evangelium secundum Marcum 3, 23)
Et ait illis: “Nescitis parabolam hanc, et quomodo omnes parabolas cognoscetis? (Evangelium secundum Marcum 4, 13)
Et dicebat: “Quomodo assimilabimus regnum Dei aut in qua parabola ponemus illud? (Evangelium secundum Marcum 4, 30)
Qui ait illis: “Elias veniens primo, restituit omnia; et quomodo scriptum est super Filio hominis, ut multa patiatur et contemnatur? (Evangelium secundum Marcum 9, 12)
Quo audito, principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius. (Evangelium secundum Marcum 11, 18)
De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysis super rubum, quomodo dixerit illi Deus inquiens: “Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob”? (Evangelium secundum Marcum 12, 26)
Et respondens Iesus dicebat docens in templo: “Quomodo dicunt scribae Christum filium esse David? (Evangelium secundum Marcum 12, 35)
Et sedens contra gazophylacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazophylacium; et multi divites iactabant multa. (Evangelium secundum Marcum 12, 41)
Erat autem Pascha et Azy ma post biduum. Et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent; (Evangelium secundum Marcum 14, 1)
Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet. (Evangelium secundum Marcum 14, 11)
Dixit autem Maria ad angelum: “Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?”. (Evangelium secundum Lucam 1, 34)