Znaleziono 26 Wyniki dla: resistere

  • Quibus ille respondit: “Nolite timere. Num Dei possumus resistere voluntati? (Liber Genesis 50, 19)

  • Et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes, nemine persequente. Nemo vestrum inimicis audebit resistere. (Liber Leviticus 26, 37)

  • Tradetque reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina eorum sub caelo; nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos. (Liber Deuteronomii 7, 24)

  • populum magnum atque sublimem, filios Enacim, quos ipse nosti et audisti, quibus nullus potest ex adverso resistere. (Liber Deuteronomii 9, 2)

  • Nullus tibi poterit resistere cunctis diebus vitae tuae: sicut fui cum Moyse, ero et tecum; non dimittam nec derelinquam te. (Liber Iosue 1, 5)

  • Dixitque Dominus ad Iosue: “Ne timeas eos! In manus enim tuas tradidi illos; nullus tibi ex eis resistere poterit”. (Liber Iosue 10, 8)

  • Deditque Dominus eis requiem secundum omnia, quae iuraverat patribus eorum, nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cunctos in eorum dicionem redegit. (Liber Iosue 21, 44)

  • Et expulit Dominus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere potuit: (Liber Iosue 23, 9)

  • Iratusque Dominus contra Israel tradidit eos in manibus diripientium, qui diripuerunt eos, et vendidit eos hostibus, qui habitabant per gyrum, nec potuerunt resistere adversariis suis; (Liber Iudicum 2, 14)

  • Et ait Saul ad David: “Non vales resistere Philisthaeo isti nec pugnare adversus eum, quia puer es; hic autem vir bellator ab adulescentia sua”. (Liber I Samuelis 17, 33)

  • Timuerunt illi vehementer et dixerunt: “Ecce duo reges non potuerunt stare coram eo, et quomodo nos valebimus resistere?”. (Liber II Regum 10, 4)

  • congregatique sunt ad eum viri vanissimi, filii Belial, et praevaluerunt contra Roboam filium Salomonis. Porro Roboam erat iuvenis et corde pavido nec potuit resistere eis. (Liber II Paralipomenon 13, 7)


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina