Znaleziono 121 Wyniki dla: rest on Septimo die servare sabbati

  • Complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat, et requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat. (Liber Genesis 2, 2)

  • Et benedixit Deus diei septimo et sanctificavit illum, quia in ipso requieverat ab omni opere suo, quod creavit Deus, ut faceret. (Liber Genesis 2, 3)

  • Anno sescentesimo vitae Noe, mense secundo, septimo decimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt; (Liber Genesis 7, 11)

  • Requievitque arca mense septimo, decima septima die mensis super montes Ararat. (Liber Genesis 8, 4)

  • Veni, inebriemus patrem nostrum vino dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen”. (Liber Genesis 19, 32)

  • Septem diebus vesceris azymis, et in die septimo erit sollemnitas Domini. (Liber Exodus 13, 6)

  • Sex diebus colligite; in die autem septimo sabbatum est Domino, idcirco non invenietur in eo”. (Liber Exodus 16, 26)

  • Videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices; maneat unusquisque apud semetipsum, nullus egrediatur de loco suo die septimo”. (Liber Exodus 16, 29)

  • Et sabbatizavit populus die septimo. (Liber Exodus 16, 30)

  • Memento, ut diem sabbati sanctifices. (Liber Exodus 20, 8)

  • Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, et requievit in die septimo; idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum. (Liber Exodus 20, 11)

  • Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis. (Liber Exodus 21, 2)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina