Znaleziono 221 Wyniki dla: sanctuarium templum Hierosolyma

  • Custodite sabbata mea et pavete sanctuarium meum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 26, 2)

  • Cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath, ut portent involuta, et non tangent sanctuarium, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo conventus. (Liber Numeri 4, 15)

  • Non intrabunt ad videndum, nec puncto quidem, sanctuarium; alioquin morientur”. (Liber Numeri 4, 20)

  • et, quidquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit”. (Liber Numeri 5, 10)

  • tradidique eos dono Aaron et filiis eius de medio filiorum Israel, ut serviant mihi pro Israel in tabernaculo conventus et expient pro eis, ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium”. (Liber Numeri 8, 19)

  • Profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium. Et erectum est habitaculum, antequam venirent. (Liber Numeri 10, 21)

  • Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiae, quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua lustrationis aspersus; immundus est. (Liber Numeri 19, 20)

  • Sicque faciebat per singulos annos, cum, redeunte tempore, ascenderent templum Domini, et sic provocabat eam. Porro illa flebat et non capiebat cibum. (Liber I Samuelis 1, 7)

  • Tulerunt Philisthim arcam Dei et intulerunt eam in templum Dagon et statuerunt eam iuxta Dagon. (Liber I Samuelis 5, 2)

  • porro Dagon truncus solus remanserat in loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes, qui ingrediuntur templum eius, super limen Dagon in Azoto usque in hodiernum diem. (Liber I Samuelis 5, 5)

  • Attamen populus immolabat in excelsis; non enim aedificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum. (Liber I Regum 3, 2)

  • Quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo dicens: “Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse aedificabit domum nomini meo”. (Liber I Regum 5, 19)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina