Znaleziono 220 Wyniki dla: scientiam Dei iustitiam

  • Abraham, nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad iustitiam? (Liber I Maccabaeorum 2, 52)

  • Et vidit populus fidem Simonis et gloriam, quam cogitabat facere genti suae; et posuerunt eum ducem suum et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat haec omnia et iustitiam et fidem, quam conservavit genti suae, et exquisivit omni modo exaltare populum suum. (Liber I Maccabaeorum 14, 35)

  • Unde Menelaus seorsum apprehendens Andronicum rogabat, ut Oniam interficeret. At vero ille, cum venisset ad Oniam et cum fidem dolo dedisset ac dexteram accepisset dedissetque cum iureiurando, quamvis esset ei suspectus, suasit de asylo procedere, quem statim peremit, non veritus iustitiam. (Liber II Maccabaeorum 4, 34)

  • Cumque coepisset plagis mori, ingemiscens dixit: “Domino, qui habet sanctam scientiam, manifestum est quia cum a morte possem liberari, duros secundum corpus sustineo dolores flagellatus, secundum animam vero propter ipsius timorem libenter haec patior”. (Liber II Maccabaeorum 6, 30)

  • ad suscipiendam eruditionem doctrinae, iustitiam et iudicium et aequitatem, (Liber Proverbiorum 1, 3)

  • “Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et derisores sibi derisionem cupient, et imprudentes odibunt scientiam? (Liber Proverbiorum 1, 22)

  • tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies. (Liber Proverbiorum 2, 5)

  • Tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam, (Liber Proverbiorum 2, 9)

  • omnes recti sunt intellegentibus et aequi invenientibus scientiam. (Liber Proverbiorum 8, 9)

  • per me duces imperant, et potentes decernunt iustitiam. (Liber Proverbiorum 8, 16)

  • Sapientes recondunt scientiam, os autem stulti ruinae proximum est. (Liber Proverbiorum 10, 14)

  • Impius facit opus fallax, seminanti autem iustitiam merces fidelis. (Liber Proverbiorum 11, 18)


“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina