Znaleziono 553 Wyniki dla: secundum

  • Secundum duritiam autem tuam et impaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, (Epistula ad Romanos 2, 5)

  • qui reddet unicuique secundum opera eius: (Epistula ad Romanos 2, 6)

  • his quidem, qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam; (Epistula ad Romanos 2, 7)

  • in die, cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Christum Iesum. (Epistula ad Romanos 2, 16)

  • Si autem iniustitia nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniustus Deus, qui infert iram? Secundum hominem dico. (Epistula ad Romanos 3, 5)

  • Quid ergo dicemus invenisse Abraham progenitorem no strum secundum carnem? (Epistula ad Romanos 4, 1)

  • Ei autem, qui operatur, merces non reputatur secundum gratiam sed secundum debitum; (Epistula ad Romanos 4, 4)

  • Ideo ex fide, ut secundum gratiam, ut firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei, qui ex fide est Abrahae — qui est pater omnium nostrum, (Epistula ad Romanos 4, 16)

  • qui contra spem in spe credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est: “Sic erit semen tuum”. (Epistula ad Romanos 4, 18)

  • Adhuc enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est. (Epistula ad Romanos 5, 6)

  • Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; (Epistula ad Romanos 7, 22)

  • ut iustitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum. (Epistula ad Romanos 8, 4)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina