Znaleziono 102 Wyniki dla: singulos

  • Feceruntque filii Israel, qui inventi sunt in Ierusalem, sollemnitatem Azymorum septem diebus in laetitia magna, laudaverunt Dominum et per singulos dies Levitae et sacerdotes per organa benesonantia. (Liber II Paralipomenon 30, 21)

  • Et si quid necesse fuerit, sive vituli et arietes et agni in holocaustum Deo caeli, sive frumentum, sal, vinum et oleum, secundum ordinationem sacerdotum, qui sunt in Ierusalem, detur eis per singulos dies sine neglegentia. (Liber Esdrae 6, 9)

  • Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus; et inter dies decem vina diversa multa. Insuper et annonas ducatus mei non quaesivi; gravis enim erat servitus populi huius. (Liber Nehemiae 5, 18)

  • et dixi eis: “Non aperiantur portae Ierusalem usque ad calorem solis. Dum adhuc calor permanet, claudantur portae et oppilentur; et ponant custodes de habitatoribus Ierusalem, singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam”. (Liber Nehemiae 7, 3)

  • Legit autem in libro legis Dei per dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum; et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die octavo conventum iuxta ordinationem. (Liber Nehemiae 8, 18)

  • Praeceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos. (Liber Nehemiae 11, 23)

  • Et omnis Israel in diebus Zorobabel et in diebus Nehemiae dabant partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos partem suam et partes consecrabant Levitis, et Levitae consecrabant filiis Aaron. (Liber Nehemiae 12, 47)

  • Deus iudex iustus, fortis, irascens per singulos dies. (Liber Psalmorum 7, 12)

  • BETH. Per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi. (Liber Psalmorum 145, 2)

  • et committunt uni homini regnare eis per singulos annos et dominari universae terrae suae, et omnes oboediunt uni, et non est invidia neque zelus inter eos. (Liber I Maccabaeorum 8, 16)

  • Et super haec quinque milia siclorum argenti, quanta accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos, et haec remittuntur eo quod ipsa ad sacerdotes pertineant, qui ministerio funguntur. (Liber I Maccabaeorum 10, 42)

  • Statuimus ergo illis fines Iudaeae et tres regiones, Apherema et Lydda et Ramathaim, quae additae sunt Iudaeae ex Samaritide, et omnia confinia earum, omnibus sacrificantibus in Hierosolymis, pro regalibus, quae ab eis prius accipiebat rex per singulos annos de fructibus terrae et pomorum; (Liber I Maccabaeorum 11, 34)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina