Znaleziono 1385 Wyniki dla: sol
ideo consolati sumus, fratres, propter vos in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem; (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 7)
Itaque consolamini invicem in verbis istis. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 18)
Propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum, sicut et facitis. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 11)
Hortamur autem vos, fratres: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, longanimes estote ad omnes. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 14)
Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus Pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 16)
consoletur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 17)
Regi autem saeculorum, incorruptibili, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. (Epistula I ad Timotheum 1, 17)
Quae autem vere vidua est et desolata, sperat in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die; (Epistula I ad Timotheum 5, 5)
simul autem et otiosae discunt circumire domos, non solum otiosae sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet. (Epistula I ad Timotheum 5, 13)
quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regnantium et Dominus dominantium, (Epistula I ad Timotheum 6, 15)
qui solus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem, quem vidit nullus hominum nec videre potest; cui honor et imperium sempiternum. Amen. (Epistula I ad Timotheum 6, 16)
sed cum Romam venisset, sollicite me quaesivit et invenit (Epistula II ad Timotheum 1, 17)