Znaleziono 49 Wyniki dla: spolia

  • Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis. (Liber Proverbiorum 16, 19)

  • Ideo iusti tulerunt spolia impiorum et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt unanimiter, (Liber Sapientiae 10, 20)

  • Et dixit Dominus ad me: “Sume tibi tabulam grandem et scribe in ea stilo hominis: Maher Salal Has Baz (id est Velociter spolia detrahe, cito praedare). (Liber Isaiae 8, 1)

  • quia antequam sciat puer clamare: “Pater mi” et “Mater mea”, afferentur opes Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum”. (Liber Isaiae 8, 4)

  • Multiplicasti exsultationem et magnificasti laetitiam; laetantur coram te sicut laetantes in messe, sicut exsultant, quando dividunt spolia. (Liber Isaiae 9, 2)

  • Ad gentem impiam mitto eum et contra populum furoris mei mando illi, ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. (Liber Isaiae 10, 6)

  • Et congregabuntur spolia, sicut colligitur bruchus; sicut discurrunt locustae, ad ea discurritur. (Liber Isaiae 33, 4)

  • Ideo dispertiam ei multos, et cum fortibus dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam et cum sceleratis reputatus est; et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogat. (Liber Isaiae 53, 12)

  • Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodonosor, regi Babylonis, terram Aegypti, et accipiet opes eius et depraedabitur manubias eius et diripiet spolia eius, et erit merces exercitui illius, (Prophetia Ezechielis 29, 19)

  • ut diripias spolia et capias praedam, ut inferas manum tuam super deserta iterum inhabitata et super populum, qui est congregatus ex gentibus, qui acquisivit pecora et substantiam et habitat in umbilico terrae. (Prophetia Ezechielis 38, 12)

  • Saba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes principes eius dicent tibi: “Numquid ad sumenda spolia tu venis? Numquid ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, auferas pecora atque substantiam et diripias manubias infinitas?”. (Prophetia Ezechielis 38, 13)

  • Ecce venit dies Domino, et dividentur spolia tua in me dio tui, (Prophetia Zachariae 14, 1)


“Dirás tu o mais belo dos credos quando houver noite em redor de ti, na hora do sacrifício, na dor, no supremo esforço duma vontade inquebrantável para o bem. Este credo é como um relâmpago que rasga a escuridão de teu espírito e no seu brilho te eleva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina