Znaleziono 180 Wyniki dla: supra
quia secundum virtutem, testimonium reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt (Epistula II ad Corinthios 8, 3)
Ministri Christi sunt? Minus sapiens dico, plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter; (Epistula II ad Corinthios 11, 23)
Nam, et si voluero gloriari, non ero insipiens, veritatem enim dicam; parco autem, ne quis in me existimet supra id, quod videt me aut audit ex me, (Epistula II ad Corinthios 12, 6)
Factus sum insipiens. Vos me coegistis; ego enim debui a vobis commendari. Nihil enim minus fui ab his, qui sunt supra modum apostoli, tametsi nihil sum; (Epistula II ad Corinthios 12, 11)
Audistis enim conversationem meam aliquando in Iudaismo, quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam; (Epistula ad Galatas 1, 13)
et proficiebam in Iudaismo supra multos coaetaneos in genere meo, abundantius aemulator exsistens paternarum mearum traditionum. (Epistula ad Galatas 1, 14)
supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro; (Epistula ad Ephesios 1, 21)
et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae, (Epistula ad Ephesios 1, 22)
quoniam secundum revelationem notum mihi factum est mysterium, sicut supra scripsi in brevi, (Epistula ad Ephesios 3, 3)
Ei autem, qui potens est supra omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis, (Epistula ad Ephesios 3, 20)
Sed et si delibor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congaudeo omnibus vobis; (Epistula ad Philippenses 2, 17)
quae sursum sunt sapite, non quae supra terram. (Epistula ad Colossenses 3, 2)