Znaleziono 92 Wyniki dla: surge
Et stans Iesus dixit: “Vocate illum”. Et vocant caecum dicentes ei: “Animaequior esto. Surge, vocat te”. (Evangelium secundum Marcum 10, 49)
Quid est facilius, dicere: “Dimittuntur tibi peccata tua”, an dicere: “Surge et ambula”? (Evangelium secundum Lucam 5, 23)
Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata — ait paralytico - : Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et vade in domum tuam”. (Evangelium secundum Lucam 5, 24)
Ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini, qui habebat manum aridam: “Surge et sta in medium”. Et surgens stetit. (Evangelium secundum Lucam 6, 8)
Et accessit et tetigit loculum; hi autem, qui portabant, steterunt. Et ait: “Adulescens, tibi dico: Surge!”. (Evangelium secundum Lucam 7, 14)
Ipse autem tenens manum eius clamavit dicens: “Puella, surge!”. (Evangelium secundum Lucam 8, 54)
Et ait illi: “Surge, vade; fides tua te salvum fecit”. (Evangelium secundum Lucam 17, 19)
Dicit ei Iesus: “Surge, tolle grabatum tuum et ambula”. (Evangelium secundum Ioannem 5, 8)
Petrus autem dixit: “Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula!”. (Actus Apostolorum 3, 6)
Angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens: “Surge et vade contra meridianum ad viam, quae descendit ab Ierusalem in Gazam; haec est deserta”. (Actus Apostolorum 8, 26)
Sed surge et ingredere civitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere”. (Actus Apostolorum 9, 6)
Et ait illi Petrus: “Aenea, sanat te Iesus Christus; surge et sterne tibi”. Et continuo surrexit. (Actus Apostolorum 9, 34)