Znaleziono 217 Wyniki dla: templum pecuniam
Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 18)
Oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem, quod meum est cum usura. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 27)
dixerunt: “Hic dixit: “Possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud””. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 61)
et dicentes: “Qui destruis templum et in triduo illud reaedificas, salva temetipsum; si Filius Dei es, descende de cruce!”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 40)
Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus (Evangelium secundum Matthaeum 28, 12)
Et introivit Hierosolymam in templum; et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exivit in Bethaniam cum Duodecim. (Evangelium secundum Marcum 11, 11)
Et veniunt Hierosolymam. Et cum introisset in templum, coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit; (Evangelium secundum Marcum 11, 15)
et non sinebat, ut quisquam vas transferret per templum. (Evangelium secundum Marcum 11, 16)
Et cum sederet in montem Olivarum contra templum, interrogabat eum separatim Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas: (Evangelium secundum Marcum 13, 3)
Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet. (Evangelium secundum Marcum 14, 11)
“Nos audivimus eum dicentem: “Ego dissolvam templum hoc manu factum et intra triduum aliud non manu factum aedificabo””. (Evangelium secundum Marcum 14, 58)
Et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes: “Vah, qui destruit templum et in tribus diebus aedificat; (Evangelium secundum Marcum 15, 28)