Znaleziono 179 Wyniki dla: templum tributum

  • Tu autem, fili hominis, ostende domui Israel templum, et confundantur ab iniquitatibus suis et metiantur fabricam. (Prophetia Ezechielis 43, 10)

  • Et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque milium et latitudinem decem milium, et in ipso erit templum, Sanctum sanctorum. (Prophetia Ezechielis 45, 3)

  • Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus et parvulis et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Belis. (Prophetia Danielis 14, 10)

  • Factum est igitur, postquam egressi sunt illi, et rex posuit cibos ante Bel; et praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem et cribraverunt per totum templum coram rege solo et egressi clauserunt ostium et signantes anulo regis abierunt. (Prophetia Danielis 14, 14)

  • Occidit ergo illos rex et tradidit Bel in potestate Danieli, qui subvertit eum et templum eius. (Prophetia Danielis 14, 22)

  • Et ego dixi: “Abiectus sum a conspectu oculorum tuorum; verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum”. (Prophetia Ionae 2, 5)

  • Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum, et venit ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum. (Prophetia Ionae 2, 8)

  • et loqueris ad eum dicens: Haec ait Dominus exercituum dicens: Ecce vir, Germen nomen eius; et in loco suo aliquid germinabit et aedificabit templum Domini. (Prophetia Zachariae 6, 12)

  • Et ipse exstruet templum Domini; et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo; et erit sacerdos ad dexteram eius, et consilium pacis erit inter illos duos. (Prophetia Zachariae 6, 13)

  • Haec dicit Dominus exercituum: Confortentur manus vestrae, qui auditis in his diebus sermones istos per os prophetarum in die, qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum aedificaretur. (Prophetia Zachariae 8, 9)

  • Ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit viam an te faciem meam; et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum; (Prophetia Malachiae 3, 1)

  • Ait: “Etiam”. Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: “Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis an ab alienis?”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 25)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina