Znaleziono 301 Wyniki dla: testamento igne gladio armis

  • Eo die, quo fuerit immolata, comedetur et die altero; quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetur. (Liber Leviticus 19, 6)

  • Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis gladio. (Liber Leviticus 26, 7)

  • Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum ex vobis decem milia; cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio. (Liber Leviticus 26, 8)

  • Cur inducit nos Dominus in terram istam, ut cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi? Nonne melius est reverti in Aegyptum?”. (Liber Numeri 14, 3)

  • Amalecites et Chananaeus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino, nec erit Dominus vobiscum”. (Liber Numeri 14, 43)

  • et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino; et, quemcumque elegerit, ipse erit sanctus. Sufficiat vobis, filii Levi!”. (Liber Numeri 16, 7)

  • Dixit Moyses ad Aaron: “Tolle turibulum et, hausto igne de altari, mitte incensum desuper pergens cito ad populum, ut expies pro eis; iam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaevit”. (Liber Numeri 17, 11)

  • Si quis in agro tetigerit cadaver hominis gladio occisi aut per se mortui sive os illius vel sepulcrum, immundus erit septem diebus. (Liber Numeri 19, 16)

  • Cernens asina angelum Domini stantem in via, evaginato gladio in manu sua, avertit se de itinere et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere, (Liber Numeri 22, 23)

  • Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum Domini stantem in via, evaginato gladio in manu eius; adoravitque eum pronus in terram. (Liber Numeri 22, 31)

  • et reges eorum Evi et Recem et Sur et Hur et Rebe, quinque principes gentis, Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio; (Liber Numeri 31, 8)

  • omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur; quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur. (Liber Numeri 31, 23)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina