Znaleziono 427 Wyniki dla: una

  • Sol et luna steterunt in habitaculo suo, prae luce sagittarum tuarum discedunt, prae splendore fulgurantis hastae tuae. (Prophetia Habacuc 3, 11)

  • Quia ecce lapis, quem dedi coram Iesua: super lapidem unum septem oculi sunt; ecce ego caelabo sculpturam eius, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terrae illius in die una. (Prophetia Zachariae 3, 9)

  • Et duae olivae super illud, una a dextris ampullae et una a sinistris eius”. (Prophetia Zachariae 4, 3)

  • Et ecce operculum plumbi elevatum est, et ecce mulier una sedens in medio ephae. (Prophetia Zachariae 5, 7)

  • ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes: “Numquid flendum est mihi in quinto mense vel ieiunandum, sicut iam feci multis annis?”. (Prophetia Zachariae 7, 3)

  • “Loquere ad omnem populum terrae et ad sacerdotes dicens: Cum ieiunaretis et plangeretis in quinto et septimo mense per hos septuaginta annos, numquid revera ieiunastis mihi? (Prophetia Zachariae 7, 5)

  • Et ego pavi pecus occisionis pro mercatoribus gregis. Et assumpsi mihi duas virgas: unam vocavi Gratiam et alteram vocavi Funiculum; et pavi gregem. (Prophetia Zachariae 11, 7)

  • Et dixi: “Non pascam vos. Quae moritura est, moriatur; et, quae succidenda est, succidatur; et reliquae devorent unaquaeque carnem proximae suae”. (Prophetia Zachariae 11, 9)

  • et erit dies una, quae nota est Domino, non dies neque nox; et in tempore vesperi erit lux. (Prophetia Zachariae 14, 7)

  • Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 2)

  • Et abiit opinio eius in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 24)

  • Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes; demoliuntur enim facies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 16)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina