Znaleziono 29 Wyniki dla: undique

  • Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus de disset ei requiem undique ab universis inimicis suis, (Liber II Samuelis 7, 1)

  • sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Simeon usque Nephthali, in plateis eorum undique (Liber II Paralipomenon 34, 6)

  • Undique terrent eum formidines et involvunt pedes eius. (Liber Iob 18, 11)

  • Destruxit me undique, et pereo, et evellit quasi arborem spem meam. (Liber Iob 19, 10)

  • Erat autem in loco turris quinquaginta cubitorum, cineris plena, et machinam habebat volubilem undique praecipitem in cinerem. (Liber II Maccabaeorum 13, 5)

  • Turbis autem turrim iam occupaturis et atrii ianuae vim facientibus atque iubentibus ignem admovere et portas incendi, ipse undique comprehensus supposuit sibi gladium (Liber II Maccabaeorum 14, 41)

  • Invocavit Altissimum potentem in oppugnando inimicos undique; et audivit illum magnus Dominus in saxis grandinis virtutis valde fortis. (Liber Ecclesiasticus 46, 6)

  • Et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique, in oblatione agni lactentis. (Liber Ecclesiasticus 46, 19)

  • Contrivit enim inimicos undique et humiliavit Philisthim contrarios, usque in hodiernum diem contrivit cornu ipsorum. (Liber Ecclesiasticus 47, 8)

  • Circumdederunt me undique, et non erat qui adiuvaret; respiciens eram ad adiutorium hominum, et non erat. (Liber Ecclesiasticus 51, 10)

  • Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Ieremiam de nervo; et dixit ad eum Ieremias: “Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum sed Pavorem undique. (Liber Ieremiae 20, 3)

  • Quid igitur? Vidi ipsos pavidos et terga vertentes, fortes eorum caesos; fugerunt conciti nec respexerunt: terror undique, ait Dominus. (Liber Ieremiae 46, 5)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina