Znaleziono 70 Wyniki dla: unius

  • Filius viginti et unius anni erat Sedecias, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem; et nomen matris eius Amital filia Ieremiae de Lobna. (Liber Ieremiae 52, 1)

  • Et capitella super utramque aerea: altitudo capitelli unius quinque cubitorum, et retiacula et malogranata super capitellum in circuitu omnia aerea; similiter columnae secundae. (Liber Ieremiae 52, 22)

  • “Fili hominis, duae mulieres filiae matris unius fuerunt (Prophetia Ezechielis 23, 2)

  • et saeptum ante cubicula cubiti unius utrimque; cubicula autem sex cubitorum erant hinc et inde. (Prophetia Ezechielis 40, 12)

  • (42a) Quattuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris exstructae longitudine cubiti unius et dimidii et latitudine cubiti unius et dimidii et altitudine cubiti unius, (Prophetia Ezechielis 40, 42)

  • (43a) et labia palmi unius reflexa intrinsecus per circuitum; (42b) super ista ponant vasa, quibus mactetur holocaustum et victima, (43b) super mensas autem carnes oblationis. (Prophetia Ezechielis 40, 43)

  • de fossa terrae usque ad crepidinem inferiorem duo cubiti, et latitudo cubiti unius; et a crepidine minore usque ad crepidinem maiorem quattuor cubiti, et latitudo unius cubiti. (Prophetia Ezechielis 43, 14)

  • Et crepido quattuordecim cubitorum longitudinis per quattuordecim cubitos latitudinis in quattuor angulis eius; et saeptum in circuitu eius dimidii cubiti, et fossa eius unius cubiti per circuitum; gradus autem eius versi ad orientem. (Prophetia Ezechielis 43, 17)

  • ephi et batus aequalia et unius mensurae sint, ut capiat decimam partem homer batus, et decimam partem homer ephi: iuxta mensuram homer sit aequa libratio eorum. (Prophetia Ezechielis 45, 11)

  • In quattuor angulis atrii atriola inclusa quadraginta cubitorum per longum et triginta per latum: mensurae unius quattuor erant. (Prophetia Ezechielis 46, 22)

  • Et coepit Ionas introire in civitatem itinere diei unius; et clamavit et dixit: “Adhuc quadraginta dies, et Nineve subvertetur”. (Prophetia Ionae 3, 4)

  • et ibunt habitatores unius ad alteram dicentes: “Eamus, ut deprecemur faciem Domini et quaeramus Dominum exercituum; vadam etiam ego”. (Prophetia Zachariae 8, 21)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina