Znaleziono 199 Wyniki dla: unusquisque
Respondit ei Philippus: “Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat!”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 7)
Et reversi sunt unusquisque in domum suam. (Evangelium secundum Ioannem 7, 53)
Ecce venit hora et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis; et non sum solus, quia Pater mecum est. (Evangelium secundum Ioannem 16, 32)
facta autem hac voce, convenit multitudo et confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. (Actus Apostolorum 2, 6)
Et quomodo nos audimus unusquisque propria lingua nostra, in qua nati sumus? (Actus Apostolorum 2, 8)
Petrus vero ad illos: “Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus; (Actus Apostolorum 2, 38)
Nam alius iudicat inter diem et diem, alius iudicat omnem diem; unusquisque in suo sensu abundet. (Epistula ad Romanos 14, 5)
Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. (Epistula ad Romanos 14, 12)
Unusquisque nostrum proximo placeat in bonum ad aedificationem; (Epistula ad Romanos 15, 2)
Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: “Ego quidem sum Pauli”, “Ego autem Apollo”, “Ego vero Cephae”, “Ego autem Christi”. (Epistula I ad Corinthios 1, 12)
Qui plantat autem et qui rigat unum sunt; unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. (Epistula I ad Corinthios 3, 8)
Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui; alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet; (Epistula I ad Corinthios 3, 10)