Znaleziono 1040 Wyniki dla: uri
Nos autem praecedentes navi enavigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum; sic enim disposuerat volens ipse per terram iter facere. (Actus Apostolorum 20, 13)
dolentes maxime in verbo, quod dixerat, quoniam amplius faciem eius non essent visuri. Et deducebant eum ad navem. (Actus Apostolorum 20, 38)
Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. (Actus Apostolorum 21, 26)
qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decucurrit ad illos; qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum. (Actus Apostolorum 21, 32)
Et cum astrinxissent eum loris, dixit astanti centurioni Paulus: “Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare?”. (Actus Apostolorum 22, 25)
Quo audito, centurio accedens ad tribunum nuntiavit dicens: “Quid acturus es? Hic enim homo Romanus est”. (Actus Apostolorum 22, 26)
Protinus ergo discesserunt ab illo, qui eum interrogaturi erant; tribunus quoque timuit, postquam rescivit quia Romanus esset, et quia alligasset eum. (Actus Apostolorum 22, 29)
Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo; nos vero, priusquam appropiet, parati sumus interficere illum”. (Actus Apostolorum 23, 15)
Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait: “Adulescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi”. (Actus Apostolorum 23, 17)
Et vocatis duobus centurionibus, dixit: “Parate milites ducentos, ut eant usque Caesaream, et equites septuaginta et lancearios ducentos, a tertia hora noctis, (Actus Apostolorum 23, 23)
in quibus invenerunt me purificatum in templo, non cum turba neque cum tumultu; (Actus Apostolorum 24, 18)
iubens centurioni custodiri eum et habere mitigationem, nec quemquam prohibere de suis ministrare ei. (Actus Apostolorum 24, 23)