Znaleziono 3909 Wyniki dla: verbum Dei Dominus Moab et Sinai
Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus Pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 16)
Fidelis autem Dominus est, qui confirmabit vos et custodiet a Malo. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 3)
Dominus autem dirigat corda vestra in caritatem Dei et patientiam Christi. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 5)
Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni modo. Dominus cum omnibus vobis. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 16)
sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. (Epistula I ad Timotheum 4, 5)
quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regnantium et Dominus dominantium, (Epistula I ad Timotheum 6, 15)
Det misericordiam Dominus Onesiphori domui, quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit; (Epistula II ad Timotheum 1, 16)
— det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die — et quanta Ephesi ministravit, melius tu nosti. (Epistula II ad Timotheum 1, 18)
Intellege, quae dico; dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. (Epistula II ad Timotheum 2, 7)
in quo laboro usque ad vincula quasi male operans; sed verbum Dei non est alligatum! (Epistula II ad Timotheum 2, 9)
Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. (Epistula II ad Timotheum 2, 15)
Sed firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc: Cognovit Dominus, qui sunt eius, et: Discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini. (Epistula II ad Timotheum 2, 19)