Znaleziono 2227 Wyniki dla: verbum Domini Hierusalem et prophety
Et cum aperuisset quintum sigillum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium, quod habebant. (Apocalypsis Ioannis 6, 9)
Hi sunt duae olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes. (Apocalypsis Ioannis 11, 4)
Et septimus angelus tuba cecinit, et factae sunt voces magnae in caelo dicentes: “Factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius, et regnabit in saecula saeculorum”. (Apocalypsis Ioannis 11, 15)
Et ipsi vicerunt illum propter sanguinem Agni et propter verbum testimonii sui; et non dilexerunt animam suam usque ad mortem. (Apocalypsis Ioannis 12, 11)
et vestitus veste aspersa sanguine, et vocatur nomen eius Verbum Dei. (Apocalypsis Ioannis 19, 13)
Et vidi thronos, et sederunt super eos, et iudicium datum est illis; et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt characterem in frontibus et in manibus suis; et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis. (Apocalypsis Ioannis 20, 4)
Gratia Domini Iesu cum omnibus. (Apocalypsis Ioannis 22, 21)