Znaleziono 181 Wyniki dla: vestri

  • Vae vobis, quia aedificatis monumenta prophetarum, patres autem vestri occiderunt illos! (Evangelium secundum Lucam 11, 47)

  • Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite timere; multis passeribus pluris estis. (Evangelium secundum Lucam 12, 7)

  • Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes, (Evangelium secundum Lucam 12, 35)

  • ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere vel contradicere omnes adversarii vestri. (Evangelium secundum Lucam 21, 15)

  • Patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt. (Evangelium secundum Ioannem 6, 49)

  • Vos facitis opera patris vestri”. Dixerunt itaque ei: “Nos ex fornicatione non sumus nati; unum patrem habemus Deum!”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 41)

  • Vos ex patre Diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio et in veritate non stabat, quia non est veritas in eo. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius. (Evangelium secundum Ioannem 8, 44)

  • “Et erit: in novissimis diebus, dicit Deus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt; (Actus Apostolorum 2, 17)

  • Viri Israelitae, audite verba haec: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo apud vos virtutibus et prodigiis et signis, quae fecit per illum Deus in medio vestri, sicut ipsi scitis, (Actus Apostolorum 2, 22)

  • Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri; 18 Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic. (Actus Apostolorum 3, 17)

  • Et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rhaephan, figuras, quas fecistis ad adorandum eas. Et transferam vos trans Babylonem”. (Actus Apostolorum 7, 43)

  • Duri cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis; sicut patres vestri, et vos. (Actus Apostolorum 7, 51)


“Caminhe sempre e somente no bem e dê, cada dia, um passo à frente na linha vertical, de baixo para cima.” São Padre Pio de Pietrelcina