Znaleziono 54 Wyniki dla: viae
Sic viae omnium, qui obliviscuntur Deum, et spes impii peribit. (Liber Iob 8, 13)
Haec est enim laetitia viae eius, ut rursum de terra alii germinentur. (Liber Iob 8, 19)
Hae sunt omnes cogitationes eius; prosperantur viae illius in omni tempore. Excelsa nimis iudicia tua a facie eius; omnes inimicos suos aspernatur. (Liber Psalmorum 10, 5)
CAPH. Universae viae Domini misericordia et veritas custodientibus testamentum eius et testimonia eius. (Liber Psalmorum 25, 10)
Iniquitatem meditatus est in cubili suo, astitit omni viae non bonae, malitiam autem non odivit. (Liber Psalmorum 36, 5)
Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas! (Liber Psalmorum 119, 5)
Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo. (Liber Psalmorum 119, 168)
Comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur. (Liber Proverbiorum 1, 31)
quorum viae perversae sunt, et pravi gressus eorum. (Liber Proverbiorum 2, 15)
Viae eius viae pulchrae, et omnes semitae illius pacificae. (Liber Proverbiorum 3, 17)
Observa semitam pedum tuorum, et omnes viae tuae stabilientur. (Liber Proverbiorum 4, 26)
Quoniam ante Dominum viae hominis, et omnes gressus eius considerat. (Liber Proverbiorum 5, 21)