Znaleziono 32 Wyniki dla: virtutes/page/3/page/2
Exaltare, Domine, in virtute tua; cantabimus et psallemus virtutes tuas. (Liber Psalmorum 21, 14)
non occultabimus a filiis eorum, generationi alteri narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius, quae fecit. (Liber Psalmorum 78, 4)
Benedicite Domino, omnes virtutes eius, ministri eius, qui facitis voluntatem eius. (Liber Psalmorum 103, 21)
Laudate eum, omnes angeli eius, laudate eum, omnes virtutes eius. (Liber Psalmorum 148, 2)
et quia sunt potentes viribus. Et narraverunt proelia eorum et virtutes bonas, quas fecerunt in Galatia, quia obtinuerunt eos et duxerunt eos sub tributum, (Liber I Maccabaeorum 8, 2)
Et audivit Alexander rex promissa, quae misit Demetrius Ionathae, et narraverunt ei proelia et virtutes, quas ipse fecit et fratres eius, et labores, quos habuerunt. (Liber I Maccabaeorum 10, 15)
Erat autem huiuscemodi visus eius: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum honestum et bonum, verecundum occursu, modestum moribus et eloquium digne proferentem et qui a puero omnes virtutes domesticas exercuerat, manus protendentem orare pro omni populo Iudaeorum. (Liber II Maccabaeorum 15, 12)
Ipse enim dedit mihi horum, quae sunt, scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum, (Liber Sapientiae 7, 17)
naturas animalium et iras bestiarum, vim spirituum et cogitationes hominum, differentias virgultorum et virtutes radicum. (Liber Sapientiae 7, 20)
Et, si iustitiam quis diligit, labores huius sunt virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, iustitiam et fortitudinem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. (Liber Sapientiae 8, 7)
et dicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam; et in verbis meis attende in corde tuo. Edico in aequitate spiritus virtutes, quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam eius. (Liber Ecclesiasticus 16, 25)
virtutes populorum concidit et gentes fortes dissolvit. (Liber Ecclesiasticus 28, 18)