Znaleziono 274 Wyniki dla: CAPUT VII: Versus I

  • Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem? omne caput languidum, et omne cor mœrens. (Liber Isaiae 1, 5)

  • sed caput Syriæ Damascus, et caput Damasci Rasin ; et adhuc sexaginta et quinque anni, et desinet Ephraim esse populus ; (Liber Isaiae 7, 8)

  • et caput Ephraim Samaria, et caput Samariæ filius Romeliæ. Si non credideritis, non permanebitis. (Liber Isaiae 7, 9)

  • In die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, caput et pilos pedum, et barbam universam. (Liber Isaiae 7, 20)

  • Et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam, incurvantem et refrenantem, die una. (Liber Isaiae 9, 14)

  • Longævus et honorabilis, ipse est caput ; et propheta docens mendacium, ipse est cauda. (Liber Isaiae 9, 15)

  • Et non erit Ægypto opus quod faciat caput et caudam, incurvantem et refrenantem. (Liber Isaiae 19, 15)

  • Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum: gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus. (Liber Isaiae 35, 10)

  • hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum: Despexit te et subsannavit te, virgo filia Sion ; post te caput movit, filia Jerusalem. (Liber Isaiae 37, 22)

  • Numquid tale est jejunium quod elegi, per diem affligere hominem animam suam? numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere? numquid istud vocabis jejunium, et diem acceptabilem Domino? (Liber Isaiae 58, 5)

  • Nam et ab ista egredieris, et manus tuæ erunt super caput tuum: quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam, et nihil habebis prosperum in ea. (Liber Ieremiae 2, 37)

  • Quid dices cum visitaverit te? tu enim docuisti eos adversum te, et erudisti in caput tuum. Numquid non dolores apprehendent te, quasi mulierem parturientem? (Liber Ieremiae 13, 21)


“Caminhe com alegria e com o coração o mais sincero e aberto que puder. E quando não conseguir manter esta santa alegria, ao menos não perca nunca o valor e a confiança em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina