Znaleziono 274 Wyniki dla: CAPUT VII: Versus I

  • Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput eorum reddam. (Prophetia Ezechielis 9, 10)

  • Et vidi: et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea. (Prophetia Ezechielis 10, 1)

  • Ad omne caput viæ ædificasti signum prostitutionis tuæ, et abominabilem fecisti decorem tuum: et divisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti fornicationes tuas: (Prophetia Ezechielis 16, 25)

  • Propterea hæc dicit Dominus Deus: Vivo ego, quoniam juramentum quod sprevit, et fœdus quod prævaricatus est, ponam in caput ejus. (Prophetia Ezechielis 17, 19)

  • Et effudi super eos indignationem meam ; in igne iræ meæ consumpsi eos: viam eorum in caput eorum reddidi, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 22, 31)

  • Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum: omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est: et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus, de Tyro, pro servitute qua servivit mihi adversus eam. (Prophetia Ezechielis 29, 18)

  • audiens autem quisquis ille est sonitum buccinæ, et non se observaverit, veneritque gladius, et tulerit eum: sanguis ipsius super caput ejus erit. (Prophetia Ezechielis 33, 4)

  • Caput autem suum non radent, neque comam nutrient: sed tondentes attondent capita sua. (Prophetia Ezechielis 44, 20)

  • Et ait princeps eunuchorum ad Danielem: Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum: qui si viderit vultus vestros macilentiores præ ceteris adolescentibus coævis vestris, condemnabitis caput meum regi. (Prophetia Danielis 1, 10)

  • Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære, (Prophetia Danielis 2, 32)

  • et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri: volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit: tu es ergo caput aureum. (Prophetia Danielis 2, 38)

  • Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus. (Prophetia Danielis 13, 34)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina