Znaleziono 791 Wyniki dla: Cur
sciscitatus est eos, dicens: Cur tristior est hodie solito facies vestra? (Liber Genesis 40, 7)
Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante præcone, ut omnes coram eo genu flecterent, et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti. (Liber Genesis 41, 43)
Qui responderunt: Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati, adoraverunt eum. (Liber Genesis 43, 28)
Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia? (Liber Genesis 44, 15)
Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et occurreret in Gessen. (Liber Genesis 46, 28)
Quo cum pervenisset, juncto Joseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum: vidensque eum, irruit super collum ejus, et inter amplexus flevit. (Liber Genesis 46, 29)
et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum: pecora sua, et armenta, et omnia quæ habere potuerunt, adduxerunt secum. (Liber Genesis 46, 32)
Cur ergo moriemur te vidente? et nos et terra nostra tui erimus: eme nos in servitutem regiam, et præbe semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem. (Liber Genesis 47, 19)
Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu: filiæ discurrerunt super murum. (Liber Genesis 49, 22)
Habuit quoque in comitatu currus et equites: et facta est turba non modica. (Liber Genesis 50, 9)
Quæ cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas : Cur velocius venistis solito ? (Liber Exodus 2, 18)
Iratus Dominus in Moysen, ait : Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit : ecce ipse egreditur in occursum tuum, vidensque te lætabitur corde. (Liber Exodus 4, 14)