Znaleziono 326 Wyniki dla: Dicentes
Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Judæis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Jesu, dicentes: Adjuro vos per Jesum, quem Paulus prædicat. (Actus Apostolorum 19, 13)
His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum. (Actus Apostolorum 19, 28)
Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes: Domini voluntas fiat. (Actus Apostolorum 21, 14)
Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes: Tolle de terra hujusmodi: non enim fas est eum vivere. (Actus Apostolorum 22, 22)
Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam pharisæorum, pugnabant, dicentes: Nihil mali invenimus in homine isto: quid si spiritus locutus est ei, aut angelus? (Actus Apostolorum 23, 9)
Facta autem die collegerunt se quidam ex Judæis, et devoverunt, se dicentes neque manducaturos, neque bibituros donec occiderent Paulum. (Actus Apostolorum 23, 12)
Adjecerunt autem et Judæi, dicentes hæc ita se habere. (Actus Apostolorum 24, 9)
Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste. (Actus Apostolorum 26, 31)
dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. (Epistula ad Romanos 1, 22)
qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem. (Epistula II ad Timotheum 2, 18)
dicentes: Ubi est promissio, aut adventus ejus? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ. (Epistula II Petri 3, 4)
procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in sæcula sæculorum, et mittebant coronas suas ante thronum, dicentes: (Apocalypsis Ioannis 4, 10)