Fundar 326 Resultados para: Dicentes

  • Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Judæis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Jesu, dicentes: Adjuro vos per Jesum, quem Paulus prædicat. (Actus Apostolorum 19, 13)

  • His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum. (Actus Apostolorum 19, 28)

  • Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes: Domini voluntas fiat. (Actus Apostolorum 21, 14)

  • Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes: Tolle de terra hujusmodi: non enim fas est eum vivere. (Actus Apostolorum 22, 22)

  • Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam pharisæorum, pugnabant, dicentes: Nihil mali invenimus in homine isto: quid si spiritus locutus est ei, aut angelus? (Actus Apostolorum 23, 9)

  • Facta autem die collegerunt se quidam ex Judæis, et devoverunt, se dicentes neque manducaturos, neque bibituros donec occiderent Paulum. (Actus Apostolorum 23, 12)

  • Adjecerunt autem et Judæi, dicentes hæc ita se habere. (Actus Apostolorum 24, 9)

  • Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste. (Actus Apostolorum 26, 31)

  • dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. (Epistula ad Romanos 1, 22)

  • qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem. (Epistula II ad Timotheum 2, 18)

  • dicentes: Ubi est promissio, aut adventus ejus? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ. (Epistula II Petri 3, 4)

  • procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in sæcula sæculorum, et mittebant coronas suas ante thronum, dicentes: (Apocalypsis Ioannis 4, 10)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina