Znaleziono 256 Wyniki dla: Factus

  • Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens. (Epistula I ad Corinthios 13, 1)

  • Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli. (Epistula I ad Corinthios 13, 11)

  • Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. (Epistula I ad Corinthios 15, 45)

  • Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. (Epistula II ad Corinthios 8, 9)

  • Factus sum insipiens, vos me coëgistis. Ego enim a vobis debui commendari: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli: tametsi nihil sum: (Epistula II ad Corinthios 12, 11)

  • Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno: (Epistula ad Galatas 3, 13)

  • Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? (Epistula ad Galatas 4, 16)

  • cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus. (Epistula ad Ephesios 3, 7)

  • sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. (Epistula ad Philippenses 2, 7)

  • Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. (Epistula ad Philippenses 2, 8)

  • si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus minister. (Epistula ad Colossenses 1, 23)

  • cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei: (Epistula ad Colossenses 1, 25)


“O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade”. São Padre Pio de Pietrelcina