Znaleziono 79 Wyniki dla: Habent

  • Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo. (Liber Esther 14, 19)

  • quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea? (Liber Iob 4, 19)

  • Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt. (Liber Psalmorum 113, 13)

  • Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt. (Liber Psalmorum 113, 14)

  • Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo. (Liber Psalmorum 113, 15)

  • Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt. (Liber Psalmorum 134, 16)

  • Aures habent, et non audient ; neque enim est spiritus in ore ipsorum. (Liber Psalmorum 134, 17)

  • Genti Judæorum amicis nostris, et conservantibus quæ justa sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent. (Liber I Maccabaeorum 11, 33)

  • Non habent principem et adjuvantem: nunc ergo expugnemus illos, et tollamus de hominibus memoriam eorum. (Liber I Maccabaeorum 12, 54)

  • quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur. (Liber Proverbiorum 24, 20)

  • Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cælo. (Liber Ecclesiastes 3, 1)

  • Melius est ergo duos esse simul quam unum ; habent enim emolumentum societatis suæ. (Liber Ecclesiastes 4, 9)


“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina