Znaleziono 79 Wyniki dla: Habent
Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant. (Evangelium secundum Lucam 12, 4)
et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione justorum. (Evangelium secundum Lucam 14, 14)
Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas: audiant illos. (Evangelium secundum Lucam 16, 29)
Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt ! (Evangelium secundum Lucam 18, 24)
Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. (Evangelium secundum Lucam 22, 25)
Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent. (Evangelium secundum Lucam 22, 37)
Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent. (Evangelium secundum Ioannem 2, 3)
Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. (Evangelium secundum Ioannem 15, 22)
Dixit autem princeps sacerdotum: Si hæc ita se habent? (Actus Apostolorum 7, 1)
Quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt: accusent invicem. (Actus Apostolorum 19, 38)
Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex: (Epistula ad Romanos 2, 14)
Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. (Epistula ad Romanos 10, 2)