Znaleziono 106 Wyniki dla: Petrus
Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), (Evangelium secundum Matthaeum 4, 18)
Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus: et Andreas frater ejus, (Evangelium secundum Matthaeum 10, 2)
Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 28)
At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 29)
Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 15)
Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 16)
Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 18)
Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 22)
Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 4)
Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? (Evangelium secundum Matthaeum 18, 21)
Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? (Evangelium secundum Matthaeum 19, 27)
Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 33)